Type de texte | source |
---|---|
Titre | De imitatione. Liber I |
Auteurs | Ricci, Bartolomeo |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1541 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | 1970 |
Editeur moderne | Weinberg, Bernard |
Date de reprint |
(t. I), p. 427
Quaero item unde eam[[5:ideam.]] satis habeant probatam, quaeque bonorum iudicio, quo uno, non autem nostro proprio standum est, minime improbetur, praesertim cum illud pernotum sit: “et corvo sui pulli”. Quare etiam pictorum facile princeps, Apelles, cum quid tale coloribus suis a se expressisset, propalam id proponere solebat, atque in occulto angulo ipse delitescens praetereuntium sententiam ac iudicium aucupabatur, cui sic obtemperabat ut eum ad sutoris correctionem crepidae fibulam corrigere non puduerit. Quid quod Cicero et Virgilius, duo latinae splendidissima lumina, cum ea essent et natura et oratione, qua absolutius fieri nihil potuit quamque posteri ad imitandum sibi omnes boni facile proponunt, alter tamen nihil egit quod sua imitatione careret, alter non solum id quoque praestitit optime, sed praecipere non cessat ad optimorum rationem quicquid agatur diligenter esse agendum.
Dans :Apelle et le cordonnier(Lien)
, t. I, p. 425
Ac iam illum quoque, quem imitemur, et facile aequari, et superari etiam posse interdum, comprobemus. Certe, ut isti dicunt, in naturae rebus effingendis tardissima est hominum ars, atque ingenium minime impigrum. Sane tamen horum utrunque usque eo vires suas intendit ut cum naturae opere horum opus interdum recte conferri possit. Siquidem memoriae proditum esse a doctissimis viris legimus saepius, Zeusim eracleotem, pictorem eius aetatis excellentissimum, uvae racemum ita suo artificio ad naturam expressisse ut ad eum aves, tanquam ad verum, cupide advolitarent ac rostro etiam saepius appeterent.
Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)